HISTORIA EVANGELICA

CAPUT XLIII: Quod discipuli baptizabant, et Joannes

#Joan. IV#Joan. III#ibid.

Post haec venit Jesus, et discipuli ejus in Judaeam terram, quae scilicet specialiter a sorte Judae, vel a regno duarum tribuum specificato vocabulo Judaea dicebatur, et morabatur ibi cum discipulis, et baptizabat, licet non ipse, sed discipuli ejus baptizarent. Sed utrum baptisma Joannis, vel Christi incertum est. Erat autem Joannes baptizans in Aennon juxta Salim, quia aquae multae erant ibi. Nondum enim missus fuerat in carcerem Joannes. Salim vero est oppidum ultra Jordanem situm, ubi olim Melchisedech regnavit. Mittebat etiam Joannes multos venientes ad se ad Jesum. Inde turbati discipuli Joanni dixerunt: Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum. Quorum retundens invidiam Joannes ait: Dixi vobis, quia non sum ego Christus; sed quia missus sum ante illum, qui de sursum venit super omnes est. Me ergo oportet minui, illum autem crescere. Ut autem cognovit Jesus invidiam illorum, ascendit ad diem festum Paschae, de quo supradictum est. Sed et ibidem quia praesensit ortam in se Pharisaeorum invidiam, maxime cum audisset Joannem traditum in carcerem, reliquit judaeam, et iterum abiit in Galilaeam.